Cornelius Nepos, Vitae (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Nep.].
<<Nep. Paus.3 Nep. Paus.4 () >>Nep. Paus.5

ch. 4 Paus.4.1 Interim Argilius quidam adulescentulus, quem puerum Pausanias amore venerio dilexerat, cum epistulam ab eo ad Artabazum accepisset eique in suspicionem venisset aliquid in ea de se esse scriptum, quod nemo eorum redisset, qui [super tali causa] eodem missi erant, vincla epistulae laxavit signoque detracto cognovit, si pertulisset, sibi esse pereundum.

Paus.4.2 erant in eadem epistula quae ad ea pertinebant, quae inter regem Pausaniamque convenerant. has ille litteras ephoris tradidit.

Paus.4.3 non est praetereunda gravitas Lacedaemoniorum hoc loco. nam ne huius quidem indicio impulsi sunt ut Pausaniam comprehenderent, neque prius vim adhibendam putaverunt, quam se ipse indicasset.

Paus.4.4 itaque huic indici, quid fieri vellent, praeceperunt. fanum Neptuni est Taenari, quod violari nefas putant Graeci. eo ille [index] confugit in araque consedit. hanc iuxta locum fecerunt sub terra, ex quo posset exaudiri, si quis quid loqueretur cum Argilio.

Paus.4.5 huc ex ephoris quidam descenderunt. Pausanias, ut audivit Argilium confugisse in aram, perturbatus venit eo. quem cum supplicem dei videret in ara sedentem, quaerit, causae quid sit tam repentini consilii. huic ille, quid ex litteris comperisset, aperit.

Paus.4.6 quo magis Pausanias perturbatus orare coepit, ne enuntiaret neu se meritum de illo optime proderet: quodsi eam veniam sibi dedisset tantisque implicatum rebus sublevasset, magno ei praemio futurum.



Cornelius Nepos, Vitae (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Nep.].
<<Nep. Paus.3 Nep. Paus.4 () >>Nep. Paus.5

Powered by PhiloLogic